[1] Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, [2] et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. [3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.[4] Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, [5] audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos : [6] ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. [7] Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.[8] Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet : [9] propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi : [10] obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, [11] qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, [12] quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe : [13] quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii : [14] sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. [15] Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes : [16] jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ? [17] Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me : [18] si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. [19] Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes : [20] ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino. [21] Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.[22] Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis. [23] Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, [24] Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. [25] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.