Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Thessalonicenses I / Capitulum 5

[1] De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis[2] Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet : [3] cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient[4] Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat : [5] omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum[6] Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus[7] Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt[8] Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis : [9] quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum[10] qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus[11] Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

[12] Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos[13] ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis[14] Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes[15] Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes[16] Semper gaudete[17] Sine intermissione orate[18] In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis[19] Spiritum nolite extinguere[20] Prophetias nolite spernere[21] Omnia autem probate : quod bonum est tenete[22] Ab omni specie mala abstinete vos[23] Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur[24] Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.

[25] Fratres, orate pro nobis[26] Salutate fratres omnes in osculo sancto[27] Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus[28] Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.