Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Daniel / Capitulum 13

[1] Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim : [2] et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum : [3] parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi[4] Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium[5] Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum[6] Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia[7] Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui[8] Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus : [9] et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum[10] Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum : [11] erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea[12] Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum : [13] Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se[14] Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.

[15] Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat : [16] et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam[17] Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver[18] Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.

[19] Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt : [20] Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum[21] Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te[22] Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras[23] Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini[24] Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam[25] Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit[26] Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset[27] Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.

[28] Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam[29] Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt[30] Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis[31] Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie[32] At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus[33] Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam[34] Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus[35] Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino[36] Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas[37] Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea[38] Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri[39] Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit : [40] hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus[41] Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.

[42] Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant[43] tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me[44] Exaudivit autem Dominus vocem ejus[45] Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel : [46] et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus[47] Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ? [48] Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ? [49] revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam[50] Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis[51] Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos[52] Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius : [53] judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies[54] Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino[55] Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium[56] Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum : [57] sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram[58] Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino[59] Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.

[60] Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se[61] Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum[62] ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa[63] Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis[64] Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps[65] Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.