[1] Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : [2] et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.[3] Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. [4] Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. [5] Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. [6] Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. [7] Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. [8] Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. [9] Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. [10] Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. [11] Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.[12] Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. [13] Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. [14] Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. [15] Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo : [16] quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. [17] Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.[18] Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est. [19] Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. [20] Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. [21] Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est. [22] Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. [23] Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet. [24] Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. [25] Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. [26] Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. [27] Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.[28] Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. [29] Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.