[1] Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. [2] Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.[3] Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. [4] Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. [5] Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, [6] qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo. [7] Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. [8] Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.[9] Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos : [10] propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. [11] Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.[12] Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.[13] Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. [14] Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.