[1] Canite tuba in Sion,ululate in monte sancto meo,conturbentur omnes habitatores terræ :quia venit dies Domini, quia prope est.[2] Dies tenebrarum et caliginis,dies nubis et turbinis ;quasi mane expansum super montespopulus multus et fortis :similis ei non fuit a principio,et post eum non eritusque in annos generationis et generationis.[3] Ante faciem ejus ignis vorans,et post eum exurens flamma.Quasi hortus voluptatis terra coram eo,et post eum solitudo deserti,neque est qui effugiat eum.[4] Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ;et quasi equites, sic current.[5] Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient,sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam,velut populus fortis præparatus ad prælium.[6] A facie ejus cruciabuntur populi ;omnes vultus redigentur in ollam.[7] Sicut fortes current ;quasi viri bellatores ascendent murum :viri in viis suis gradientur,et non declinabunt a semitis suis.[8] Unusquisque fratrem suum non coarctabit,singuli in calle suo ambulabunt ;sed et per fenestras cadent, et non demolientur.[9] Urbem ingredientur, in muro current,domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.[10] A facie ejus contremuit terra,moti sunt cæli,sol et luna obtenebrati sunt,et stellæ retraxerunt splendorem suum.[11] Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui,quia multa sunt nimis castra ejus,quia fortia et facientia verbum ejus :magnus enim dies Domini, et terribilis valde,et quis sustinebit eum ?[12] Nunc ergo, dicit Dominus,convertimini ad me in toto corde vestro,in jejunio, et in fletu, et in planctu.[13] Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ;et convertimini ad Dominum Deum vestrum,quia benignus et misericors est,patiens et multæ misericordiæ,et præstabilis super malitia.[14] Quis scit si convertatur, et ignoscat,et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?[15] Canite tuba in Sion,sanctificate jejunium, vocate cœtum :[16] congregate populum, sanctificate ecclesiam,coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ;egrediatur sponsus de cubili suo,et sponsa de thalamo suo.[17] Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini,et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ;et ne des hæreditatem tuam in opprobrium,ut dominentur eis nationes.Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?[18] Zelatus est Dominus terram suam,et pepercit populo suo.[19] Et respondit Dominus, et dixit populo suo :Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum,et replebimini eis ;et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.[20] Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis,et expellam eum in terram inviam et desertam :faciem ejus contra mare orientale,et extremum ejus ad mare novissimum :et ascendet fœtor ejus,et ascendet putredo ejus,quia superbe egit.[21] Noli timere, terra :exsulta, et lætare,quoniam magnificavit Dominus ut faceret.[22] Nolite timere, animalia regionis,quia germinaverunt speciosa deserti ;quia lignum attulit fructum suum,ficus et vinea dederunt virtutem suam.[23] Et, filii Sion, exsultate,et lætamini in Domino Deo vestro,quia dedit vobis doctorem justitiæ,et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum,sicut in principio.[24] Et implebuntur areæ frumento,et redundabunt torcularia vino et oleo.[25] Et reddam vobis annos, quos comedit locusta,bruchus, et rubigo, et eruca :fortitudo mea magna quam misi in vos.[26] Et comedetis vescentes, et saturabimini ;et laudabitis nomen Domini Dei vestri,qui fecit mirabilia vobiscum ;et non confundetur populus meus in sempiternum.[27] Et scietis quia in medio Israël ego sum,et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ;et non confundetur populus meus in æternum.[28] Et erit post hæc :effundam spiritum meum super omnem carnem,et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ :senes vestri somnia somniabunt,et juvenes vestri visiones videbunt.[29] Sed et super servos meos et ancillasin diebus illis effundam spiritum meum.[30] Et dabo prodigia in cælo et in terra,sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.[31] Sol convertetur in tenebras,et luna in sanguinem,antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.[32] Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit :quia in monte Sion et in Jerusalemerit salvatio, sicut dixit Dominus,et in residuis quos Dominus vocaverit.