[1] Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël : [2] locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. [3] Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. [4] Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim : [5] et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. [6] Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. [7] Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. [8] Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. [9] De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina, [10] filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), [11] Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. [12] Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. [13] Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis : [14] et Jether, et Esthemo, [15] et Holon, et Dabir, [16] et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. [17] De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ, [18] et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor. [19] Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. [20] Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio. [21] De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer [22] et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. [23] De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, [24] et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. [25] Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ. [26] Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus. [27] Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. [28] Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, [29] et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. [30] De tribu autem Aser, Masal et Abdon, [31] et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. [32] De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. [33] Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis. [34] Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha [35] et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis. [36] De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. [37] De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis. [38] Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. [39] Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo [40] cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.[41] Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. [42] Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. [43] Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.