Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Machabæorum II / Capitulum 2

[1] Invenitur autem in descriptionibus Jeremiæ prophetæ, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis[2] Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum[3] Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo[4] Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem[5] Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit[6] Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire[7] Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat : [8] et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc[9] Magnifice etenim sapientiam tractabat : et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi[10] Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum[11] Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est[12] Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.

[13] Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis[14] Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos[15] Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis[16] Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo facietis, si egeritis hos dies[17] Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hæreditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem[18] sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum[19] Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit.

[20] De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione[21] sed et de præliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem[22] et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent[23] et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis[24] Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare[25] Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum[26] curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur[27] Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus[28] Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus[29] Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes[30] Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita æstimandum est et in nobis[31] Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori : [32] brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est[33] Hinc ergo narrationem incipiemus : de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.