[1] Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.[2] Deus æmulator, et ulciscens Dominus :ulciscens Dominus, et habens furorem :ulciscens Dominus in hostes suos,et irascens ipse inimicis suis.[3] Dominus patiens, et magnus fortitudine,et mundans non faciet innocentem.Dominus in tempestate et turbine viæ ejus,et nebulæ pulvis pedum ejus.[4] Increpans mare, et exsiccans illud,et omnia flumina ad desertum deducens.Infirmatus est Basan et Carmelus,et flos Libani elanguit.[5] Montes commoti sunt ab eo,et colles desolati sunt :et contremuit terra a facie ejus,et orbis, et omnes habitantes in eo.[6] Ante faciem indignationis ejus quis stabit ?et quis resistet in ira furoris ejus ?Indignatio ejus effusa est ut ignis,et petræ dissolutæ sunt ab eo.[7] Bonus Dominus,et confortans in die tribulationis,et sciens sperantes in se.[8] Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus,et inimicos ejus persequentur tenebræ.[9] Quid cogitatis contra Dominum ?Consummationem ipse faciet :non consurget duplex tribulatio,[10] quia sicut spinæ se invicem complectuntur,sic convivium eorum pariter potantium ;consumentur quasi stipula ariditate plena.[11] Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam,mente pertractans prævaricationem.[12] Hæc dicit Dominus :Si perfecti fuerint, et ita plures,sic quoque attondentur, et pertransibit :afflixi te, et non affligam te ultra.[13] Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo,et vincula tua disrumpam.[14] Et præcipiet super te Dominus ;non seminabitur ex nomine tuo amplius :de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ;ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.[15] Ecce super montes pedes evangelizantis,et annuntiantis pacem.Celebra, Juda, festivitates tuas,et redde vota tua,quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial :universus interiit.