[1] Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas, [2] præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur), [3] et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. [4] Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. [5] Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. [6] Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam. [7] Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana.Numerus virorum populi Israël : [8] filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo : [9] filii Saphatia, trecenti septuaginta duo : [10] filii Area, sexcenti quinquaginta duo : [11] filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo : [12] filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor : [13] filii Zethua, octingenti quadraginta quinque : [14] filii Zachai, septingenti sexaginta : [15] filii Bannui, sexcenti quadraginta octo : [16] filii Bebai, sexcenti viginti octo : [17] filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo : [18] filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem : [19] filii Beguai, duo millia sexaginta septem : [20] filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque : [21] filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo : [22] filii Hasem, trecenti viginti octo : [23] filii Besai, trecenti viginti quatuor : [24] filii Hareph, centum duodecim : [25] filii Gabaon, nonaginta quinque : [26] filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo. [27] Viri Anathoth, centum viginti octo. [28] Viri Bethazmoth, quadraginta duo. [29] Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres. [30] Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus. [31] Viri Machmas, centum viginti duo. [32] Viri Bethel et Hai, centum viginti tres. [33] Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. [34] Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. [35] Filii Harem, trecenti viginti. [36] Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. [37] Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus. [38] Filii Senaa, tria millia nongenti triginta. [39] Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. [40] Filii Emmer, mille quinquaginta duo. [41] Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. [42] Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ : [43] filii Josue et Cedmihel filiorum [44] Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores : [45] filii Asaph, centum quadraginta octo. [46] Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo. [47] Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, [48] filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, [49] filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, [50] filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, [51] filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, [52] filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, [53] filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, [54] filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, [55] filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, [56] filii Nasia, filii Hatipha, [57] filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, [58] filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, [59] filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon. [60] Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. [61] Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent, [62] filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo. [63] Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum. [64] Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio. [65] Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus. [66] Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta, [67] absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. [68] Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque : [69] cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.[70] Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. [71] Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. [72] Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. [73] Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.