[1] Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. [2] Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri : [3] Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, [4] per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.[5] Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, [6] in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, [7] in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. [8] Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. [9] Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. [10] Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. [11] Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.[12] Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. [13] Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione : [14] certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. [15] Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.[16] Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. [17] Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. [18] Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. [19] Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris : [20] hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. [21] Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.