[1] Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. [2] Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. [3] Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. [4] Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha. [5] Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. [6] Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. [7] Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. [8] Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. [9] Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.[10] Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. [11] Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, [12] et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. [13] Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. [14] Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. [15] Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. [16] Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo. [17] Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. [18] Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. [19] Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos, [20] et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. [21] Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. [22] Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.