Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Thessalonicenses II / Capitulum 2

[1] Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum : [2] ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini[3] Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis[4] qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus[5] Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ? [6] et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore[7] Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat[8] Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum : [9] cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus[10] et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent[11] Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio[12] ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

[13] Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis : [14] in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi[15] Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram[16] Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia[17] exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.