[1] De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos : [2] et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides. [3] Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. [4] Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. [5] Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.[6] Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. [7] Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos : [8] neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. [9] Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. [10] Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet. [11] Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. [12] Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. [13] Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. [14] Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur : [15] et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. [16] Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.[17] Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo. [18] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.