Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Timotheum II / Capitulum 1

[1] Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu[2] Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.

[3] Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die [4] desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear[5] recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

[6] Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum[7] Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis[8] Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei : [9] qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia[10] Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium : [11] in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium[12] Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem[13] Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu[14] Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis[15] Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes[16] Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit : [17] sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit[18] Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.