[1] Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : [2] erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, [3] sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, [4] proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei : [5] habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita : [6] ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis : [7] semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. [8] Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; [9] sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. [10] Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, [11] persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. [12] Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. [13] Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. [14] Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris : [15] et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. [16] Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia : [17] ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.