[1] Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël,anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.[2] Audi, Domine, et miserere,quia Deus es misericors :et miserere nostri, quia peccavimus ante te :[3] quia tu sedes in sempiternum,et nos, peribimus in ævum ?[4] Domine omnipotens, Deus Israël,audi nunc orationem mortuorum Israël,et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te,et non audierunt vocem Domini Dei sui,et agglutinata sunt nobis mala.[5] Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum,sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto :[6] quia tu es Dominus Deus noster,et laudabimus te, Domine :[7] quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris,et ut invocemus nomen tuum,et laudemus te in captivitate nostra,quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum,qui peccaverunt ante te.[8] Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie,qua nos dispersisti in improperium,et in maledictum, et in peccatum,secundum omnes iniquitates patrum nostrorum,qui recesserunt a te, Domine Deus noster.[9] Audi, Israël, mandata vitæ :auribus percipe, ut scias prudentiam.[10] Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,[11] inveterasti in terra aliena,coinquinatus es cum mortuis,deputatus es cum descendentibus in infernum ?[12] Dereliquisti fontem sapientiæ :[13] nam si in via Dei ambulasses,habitasses utique in pace sempiterna.[14] Disce ubi sit prudentia,ubi sit virtus, ubi sit intellectus,ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus,ubi sit lumen oculorum, et pax.[15] Quis invenit locum ejus ?et quis intravit in thesauros ejus ?[16] Ubi sunt principes gentium,et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?[17] qui in avibus cæli ludunt,[18] qui argentum thesaurizant, et aurum,in quo confidunt homines,et non est finis acquisitionis eorum ?qui argentum fabricant, et solliciti sunt,nec est inventio operum illorum ?[19] Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt,et alii loco eorum surrexerunt.[20] Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram,viam autem disciplinæ ignoraverunt,[21] neque intellexerunt semitas ejus,neque filii eorum susceperunt eam :a facie ipsorum longe facta est ;[22] non est audita in terra Chanaan,neque visa est in Theman.[23] Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,negotiatores Merrhæ et Theman,et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :viam autem sapientiæ nescierunt,neque commemorati sunt semitas ejus.[24] O Israël, quam magna est domus Dei,et ingens locus possessionis ejus ![25] magnus est, et non habet finem :excelsus, et immensus.[26] Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,statura magna, scientes bellum.[27] Non hos elegit Dominus,neque viam disciplinæ invenerunt :propterea perierunt,[28] et quoniam non habuerunt sapientiam,interierunt propter suam insipientiam.[29] Quis ascendit in cælum, et accepit eam,et eduxit eam de nubibus ?[30] Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ?[31] Non est qui possit scire vias ejus,neque qui exquirat semitas ejus :[32] sed qui scit universa novit eam,et adinvenit eam prudentia suaqui præparavit terram in æterno tempore :et replevit eam pecudibus et quadrupedibus[33] qui emittit lumen, et vadit,et vocavit illud, et obedit illi in tremore.[34] Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis,et lætatæ sunt :[35] vocatæ sunt, et dixerunt : Adsumus,et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.[36] Hic est Deus noster,et non æstimabitur alius adversus eum.[37] Hic adinvenit omnem viam disciplinæ,et tradidit illam Jacob puero suo,et Israël dilecto suo.[38] Post hæc in terris visus est,et cum hominibus conversatus est.