[1] Hic liber mandatorum Dei,et lex quæ est in æternum :omnes qui tenent eam pervenient ad vitam :qui autem dereliquerunt eam, in mortem.[2] Convertere, Jacob, et apprehende eam :ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.[3] Ne tradas alteri gloriam tuam,et dignitatem tuam genti alienæ.[4] Beati sumus, Israël,quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.[5] Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël :[6] venundati estis gentibus non in perditionem :sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum,traditi estis adversariis.[7] Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum,immolantes dæmoniis, et non Deo.[8] Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos,et contristastis nutricem vestram Jerusalem.[9] Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit :Audite, confines Sion :adduxit enim mihi Deus luctum magnum.[10] Vidi enim captivitatem populi mei,filiorum meorum et filiarum,quam superduxit illis Æternus.[11] Nutrivi enim illos cum jucunditate ;dimisi autem illos cum fletu et luctu.[12] Nemo gaudeat super me viduam et desolatam :a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum,quia declinaverunt a lege Dei.[13] Justitias autem ipsius nescierunt,nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei,neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.[14] Veniant confines Sion,et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum,quam superduxit illis Æternus.[15] Adduxit enim super illos gentem de longinquo,gentem improbam, et alterius linguæ,[16] qui non sunt reveriti senem,neque puerorum miserti sunt,et abduxerunt dilectos viduæ,et a filiis unicam desolaverunt.[17] Ego autem, quid possum adjuvare vos ?[18] qui enim adduxit super vos mala,ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.[19] Ambulate, filii, ambulate :ego enim derelicta sum sola.[20] Exui me stola pacis,indui autem me sacco obsecrationis,et clamabo ad Altissimum in diebus meis.[21] Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum,et eripiet vos de manu principum inimicorum.[22] Ego enim speravi in æternum salutem vestram,et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordiaquæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.[23] Emisi enim vos cum luctu et ploratu :reducet autem vos mihi Dominuscum gaudio et jucunditate in sempiternum.[24] Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo,sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo,quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.[25] Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis :persecutus est enim te inimicus tuus :sed cito videbis perditionem ipsius,et super cervices ipsius ascendes.[26] Delicati mei ambulaverunt vias asperas :ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.[27] Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum :erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.[28] Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,decies tantum iterum convertentes requiretis eum :[29] qui enim induxit vobis mala,ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.[30] Animæquior esto, Jerusalem :exhortatur enim te, qui te nominavit.[31] Nocentes peribunt, qui te vexaverunt :et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.[32] Civitates quibus servierunt filii tui, punientur,et quæ accepit filios tuos.[33] Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo,sic contristabitur in sua desolatione,[34] et amputabitur exsultatio multitudinis ejus,et gaudimonium ejus erit in luctum.[35] Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus,et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.[36] Circumspice, Jerusalem, ad orientem,et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.[37] Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos :veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti,gaudentes in honorem Dei.