[1] Audite, cæli, quæ loquor :audiat terra verba oris mei.[2] Concrescat ut pluvia doctrina mea,fluat ut ros eloquium meum,quasi imber super herbam,et quasi stillæ super gramina.[3] Quia nomen Domini invocabo :date magnificentiam Deo nostro.[4] Dei perfecta sunt opera,et omnes viæ ejus judicia :Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,justus et rectus.[5] Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus :generatio prava atque perversa.[6] Hæccine reddis Domino,popule stulte et insipiens ?numquid non ipse est pater tuus,qui possedit te, et fecit, et creavit te ?[7] Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas :interroga patrem tuum,et annuntiabit tibi :majores tuos, et dicent tibi.[8] Quando dividebat Altissimus gentes,quando separabat filios Adam,constituit terminos populorumjuxta numerum filiorum Israël.[9] Pars autem Domini, populus ejus :Jacob funiculus hæreditatis ejus.[10] Invenit eum in terra deserta,in loco horroris, et vastæ solitudinis :circumduxit eum, et docuit :et custodivit quasi pupillam oculi sui.[11] Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,et super eos volitans,expandit alas suas, et assumpsit eum,atque portavit in humeris suis.[12] Dominus solus dux ejus fuit,et non erat cum eo deus alienus :[13] constituit eum super excelsam terram,ut comederet fructus agrorum :ut sugeret mel de petra,oleumque de saxo durissimo ;[14] butyrum de armento, et lac de ovibuscum adipe agnorum,et arietum filiorum Basan : et hircoscum medulla tritici,et sanguinem uvæ biberet meracissimum.[15] Incrassatus est dilectus, et recalcitravit :incrassatus, impinguatus, dilatatus,dereliquit Deum factorem suum,et recessit a Deo salutari suo.[16] Provocaverunt eum in diis alienis,et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.[17] Immolaverunt dæmoniis et non Deo,diis quos ignorabant :novi recentesque venerunt,quos non coluerunt patres eorum :[18] Deum qui te genuit dereliquisti,et oblitus es Domini creatoris tui.[19] Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est :quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.[20] Et ait : Abscondam faciem meam ab eis,et considerabo novissima eorum :generatio enim perversa est,et infideles filii.[21] Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,et irritaverunt in vanitatibus suis :et ego provocabo eos in eo qui non est populus,et in gente stulta irritabo illos.[22] Ignis succensus est in furore meo,et ardebit usque ad inferni novissima :devorabitque terram cum germine suo,et montium fundamenta comburet.[23] Congregabo super eos mala,et sagittas meas complebo in eis.[24] Consumentur fame,et devorabunt eos aves morsu amarissimo :dentes bestiarum immittam in eos,cum furore trahentium super terram, atque serpentium.[25] Foris vastabit eos gladius,et intus pavor,juvenem simul ac virginem,lactentem cum homine sene.[26] Dixi : Ubinam sunt ?cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.[27] Sed propter iram inimicorum distuli :ne forte superbirent hostes eorum,et dicerent : Manus nostra excelsa,et non Dominus, fecit hæc omnia.[28] Gens absque consilio est,et sine prudentia.[29] Utinam saperent, et intelligerent,ac novissima providerent.[30] Quomodo persequatur unus mille,et duo fugent decem millia ?nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,et Dominus conclusit illos ?[31] Non enim est Deus noster ut dii eorum :et inimici nostri sunt judices.[32] De vinea Sodomorum, vinea eorum,et de suburbanis Gomorrhæ :uva eorum, uva fellis,et botri amarissimi.[33] Fel draconum vinum eorum,et venenum aspidum insanabile.[34] Nonne hæc condita sunt apud me,et signata in thesauris meis ?[35] Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,ut labatur pes eorum :juxta est dies perditionis,et adesse festinant tempora.[36] Judicabit Dominus populum suum,et in servis suis miserebitur :videbit quod infirmata sit manus,et clausi quoque defecerunt,residuique consumpti sunt.[37] Et dicet : Ubi sunt dii eorum,in quibus habebant fiduciam ?[38] de quorum victimis comedebant adipes,et bibebant vinum libaminum :surgant, et opitulentur vobis,et in necessitate vos protegant.[39] Videte quod ego sim solus,et non sit alius deus præter me :ego occidam, et ego vivere faciam :percutiam, et ego sanabo,et non est qui de manu mea possit eruere.[40] Levabo ad cælum manum meam,et dicam : Vivo ego in æternum.[41] Si acuero ut fulgur gladium meum,et arripuerit judicium manus mea :reddam ultionem hostibus meis,et his qui oderunt me retribuam.[42] Inebriabo sagittas meas sanguine,et gladius meus devorabit carnes ;de cruore occisorum et de captivitate,nudati inimicorum capitis.[43] Laudate, gentes, populum ejus,quia sanguinem servorum suorum ulciscetur :et vindictam retribuet in hostes eorum,et propitius erit terræ populi sui.[44] Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. [45] Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël, [46] et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus : [47] quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam. [48] Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens : [49] Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. [50] Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis : [51] quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël. [52] E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.