[1] Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. [2] Et ait : Dominus de Sinai venit,et de Seir ortus est nobis :apparuit de monte Pharan,et cum eo sanctorum millia.In dextera ejus ignea lex.[3] Dilexit populos,omnes sancti in manu illius sunt :et qui appropinquant pedibus ejus,accipient de doctrina illius.[4] Legem præcepit nobis Moyses,hæreditatem multitudinis Jacob.[5] Erit apud rectissimum rex,congregatis principibus populi cum tribubus Israël.[6] Vivat Ruben, et non moriatur,et sit parvus in numero. [7] Hæc est Judæ benedictio : Audi, Domine, vocem Judæ,et ad populum suum introduc eum :manus ejus pugnabunt pro eo,et adjutor illius contra adversarios ejus erit. [8] Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,quem probasti in tentatione,et judicasti ad aquas contradictionis.[9] Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos :et fratribus suis : Ignoro vos :et nescierunt filios suos.Hi custodierunt eloquium tuum,et pactum tuum servaverunt.[10] Judicia tua, o Jacob,et legem tuam, o Israël :ponent thymiama in furore tuo,et holocaustum super altare tuum.[11] Benedic, Domine, fortitudini ejus :et opera manuum illius suscipe.Percute dorsa inimicorum ejus :et qui oderunt eum, non consurgant. [12] Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo :quasi in thalamo tota die morabitur,et inter humeros illius requiescet. [13] Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus,de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.[14] De pomis fructuum solis ac lunæ,[15] de vertice antiquorum montium,de pomis collium æternorum :[16] et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus.Benedictio illius qui apparuit in rubo,veniat super caput Joseph,et super verticem nazaræi inter fratres suos.[17] Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,cornua rhinocerotis cornua illius :in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ.Hæ sunt multitudines Ephraim :et hæc millia Manasse. [18] Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo,et Issachar in tabernaculis tuis.[19] Populos vocabunt ad montem :ibi immolabunt victimas justitiæ.Qui inundationem maris quasi lac sugent,et thesauros absconditos arenarum. [20] Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad :quasi leo requievit,cepitque brachium et verticem.[21] Et vidit principatum suum,quod in parte sua doctor esset repositus :qui fuit cum principibus populi,et fecit justitias Domini,et judicium suum cum Israël. [22] Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan. [23] Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur,et plenus erit benedictionibus Domini :mare et meridiem possidebit. [24] Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser,sit placens fratribus suis,et tingat in oleo pedem suum :[25] ferrum et æs calceamentum ejus.Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.[26] Non est deus alius ut Deus rectissimi,ascensor cæli, auxiliator tuus.Magnificentia ejus discurrunt nubes,[27] habitaculum ejus sursum,et subter brachia sempiternaejiciet a facie tua inimicum,dicetque : Conterere.[28] Habitabit Israël confidenter, et solus.Oculus Jacob in terra frumenti et vini,cælique caligabunt rore.[29] Beatus es tu, Israël :quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ?Scutum auxilii tui,et gladius gloriæ tuæ :negabunt te inimici tui,et tu eorum colla calcabis.