[1] Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias : [2] cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : [3] et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.[4] Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista. [5] Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit. [6] Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. [7] Duo autem dracones : ego sum, et Aman. [8] Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. [9] Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes : [10] et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. [11] Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus : [12] et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. [13] Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.