[1] Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. [2] Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem : [3] et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.[4] Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. [5] Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, [6] et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens : [7] altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. [8] Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum. [9] Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu. [10] Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. [11] Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur : [12] Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere. [13] Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est. [14] Accede igitur, et tange sceptrum. [15] Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ? [16] Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ. [17] Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. [18] Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. [19] Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.