Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Jacobi / Capitulum 2

[1] Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ[2] Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu[3] et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum : [4] nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ? [5] Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ? [6] vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ? [7] nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ? [8] Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis : [9] si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores[10] Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus[11] Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis[12] Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari[13] Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.

[14] Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ? [15] Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano[16] dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ? [17] Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa[18] Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam[19] Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt[20] Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ? [21] Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ? [22] Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ? [23] Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est[24] Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ? [25] Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ? [26] Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.