Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Jacobi / Capitulum 3

[1] Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis[2] In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus[3] Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus[4] Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit[5] Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! [6] Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna[7] Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana : [8] linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero[9] In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt[10] Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri[11] Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ? [12] Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.

[13] Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ[14] Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem : [15] non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica[16] Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum[17] Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione[18] Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.