Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Judith / Capitulum 12

[1] Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo[2] Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem quæ mihi detuli, manducabo[3] Cui Holofernes ait : Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi ? [4] Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat[5] Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum[6] Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum : [7] et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ[8] Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui[9] Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere[10] Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum : Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum[11] Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.

[12] Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate[13] Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut contradicam domino meo ? [14] omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ[15] Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus[16] Cor autem Holofernes concussum est : erat enim ardens in concupiscentia ejus[17] Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me[18] Et dixit Judith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis[19] Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus[20] Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.