[1] Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens : [2] Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem : [3] et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. [4] Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti. [5] Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. [6] Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. [7] Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos. [8] Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. [9] Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, [10] et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. [11] Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. [12] Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur : [13] capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ. [14] Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum. [15] Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum. [16] Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. [17] Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. [18] Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat : [19] et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.