Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Lamentationes / Capitulum 1

[1] <Prologus>Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit :

<Aleph>Quomodo sedet sola
civitas plena populo !
Facta est quasi vidua
domina gentium ;
princeps provinciarum
facta est sub tributo.
[2] <Beth>Plorans ploravit in nocte,
et lacrimæ ejus in maxillis ejus :
non est qui consoletur eam
ex omnibus caris ejus ;
omnes amici ejus spreverunt eam,
et facti sunt ei inimici.
[3] <Ghimel>Migravit Judas propter afflictionem,
et multitudinem servitutis ;
habitavit inter gentes,
nec invenit requiem :
omnes persecutores ejus apprehenderunt eam
inter angustias.
[4] <Daleth>Viæ Sion lugent, eo quod non sint
qui veniant ad solemnitatem :
omnes portæ ejus destructæ,
sacerdotes ejus gementes ;
virgines ejus squalidæ,
et ipsa oppressa amaritudine.
[5] <He>Facti sunt hostes ejus in capite ;
inimici ejus locupletati sunt :
quia Dominus locutus est super eam
propter multitudinem iniquitatum ejus.
Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem
ante faciem tribulantis.
[6] <Vau>Et egressus est a filia Sion
omnis decor ejus ;
facti sunt principes ejus velut arietes
non invenientes pascua,
et abierunt absque fortitudine
ante faciem subsequentis.
[7] <Zain>Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,
et prævaricationis,
omnium desiderabilium suorum,
quæ habuerat a diebus antiquis,
cum caderet populus ejus in manu hostili,
et non esset auxiliator :
viderunt eam hostes,
et deriserunt sabbata ejus.
[8] <Heth>Peccatum peccavit Jerusalem,
propterea instabilis facta est ;
omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,
quia viderunt ignominiam ejus :
ipsa autem gemens
conversa est retrorsum.
[9] <Teth>Sordes ejus in pedibus ejus,
nec recordata est finis sui ;
deposita est vehementer,
non habens consolatorem.
Vide, Domine, afflictionem meam,
quoniam erectus est inimicus.
[10] <Jod>Manum suam misit hostis
ad omnia desiderabilia ejus,
quia vidit gentes
ingressas sanctuarium suum,
de quibus præceperas
ne intrarent in ecclesiam tuam.
[11] <Caph>Omnis populus ejus gemens,
et quærens panem ;
dederunt pretiosa quæque pro cibo
ad refocillandam animam.
Vide, Domine, et considera
quoniam facta sum vilis !
[12] <Lamed>O vos omnes qui transitis per viam,
attendite, et videte
si est dolor sicut dolor meus !
quoniam vindemiavit me,
ut locutus est Dominus,
in die iræ furoris sui.
[13] <Mem>De excelso misit ignem in ossibus meis,
et erudivit me :
expandit rete pedibus meis,
convertit me retrorsum ;
posuit me desolatam,
tota die mœrore confectam.
[14] <Nun>Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;
in manu ejus convolutæ sunt,
et impositæ collo meo.
Infirmata est virtus mea :
dedit me Dominus in manu
de qua non potero surgere.
[15] <Samech>Abstulit omnes magnificos meos Dominus
de medio mei ;
vocavit adversum me tempus
ut contereret electos meos.
Torcular calcavit Dominus
virgini filiæ Juda.
[16] <Ain>Idcirco ego plorans,
et oculus meus deducens aquas,
quia longe factus est a me consolator,
convertens animam meam.
Facti sunt filii mei perditi,
quoniam invaluit inimicus.
[17] <Phe>Expandit Sion manus suas ;
non est qui consoletur eam.
Mandavit Dominus adversum Jacob
in circuitu ejus hostes ejus ;
facta est Jerusalem
quasi polluta menstruis inter eos.
[18] <Sade>Justus est Dominus,
quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Audite, obsecro, universi populi,
et videte dolorem meum :
virgines meæ et juvenes mei abierunt
in captivitatem.
[19] <Coph>Vocavi amicos meos,
et ipsi deceperunt me ;
sacerdotes mei et senes mei
in urbe consumpti sunt,
quia quæsierunt cibum sibi
ut refocillarent animam suam.
[20] <Res>Vide, Domine, quoniam tribulor :
conturbatus est venter meus,
subversum est cor meum in memetipsa,
quoniam amaritudine plena sum.
Foris interfecit gladius,
et domi mors similis est.
[21] <Sin>Audierunt quia ingemisco ego,
et non est qui consoletur me ;
omnes inimici mei audierunt malum meum,
lætati sunt quoniam tu fecisti :
adduxisti diem consolationis,
et fient similes mei.
[22] <Thau>Ingrediatur omne malum eorum coram te :
et vindemia eos, sicut vindemiasti me
propter omnes iniquitates meas :
multi enim gemitus mei,
et cor meum mœrens.