Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Lamentationes / Capitulum 5

[1] Recordare, Domine, quid acciderit nobis ;
intuere et respice opprobrium nostrum.
[2] Hæreditas nostra versa est ad alienos,
domus nostræ ad extraneos.
[3] Pupilli facti sumus absque patre,
matres nostræ quasi viduæ.
[4] Aquam nostram pecunia bibimus ;
ligna nostra pretio comparavimus.
[5] Cervicibus nostris minabamur,
lassis non dabatur requies.
[6] Ægypto dedimus manum et Assyriis,
ut saturaremur pane.
[7] Patres nostri peccaverunt, et non sunt :
et nos iniquitates eorum portavimus.
[8] Servi dominati sunt nostri :
non fuit qui redimeret de manu eorum.
[9] In animabus nostris afferebamus panem nobis,
a facie gladii in deserto.
[10] Pellis nostra quasi clibanus exusta est,
a facie tempestatum famis.
[11] Mulieres in Sion humiliaverunt,
et virgines in civitatibus Juda.
[12] Principes manu suspensi sunt ;
facies senum non erubuerunt.
[13] Adolescentibus impudice abusi sunt,
et pueri in ligno corruerunt.
[14] Senes defecerunt de portis,
juvenes de choro psallentium.
[15] Defecit gaudium cordis nostri ;
versus est in luctum chorus noster.
[16] Cecidit corona capitis nostri :
nobis, quia peccavimus !
[17] Propterea mœstum factum est cor nostrum ;
ideo contenebrati sunt oculi nostri,
[18] propter montem Sion quia disperiit ;
vulpes ambulaverunt in eo.
[19] Tu autem, Domine, in æternum permanebis,
solium tuum in generationem et generationem.
[20] Quare in perpetuum oblivisceris nostri,
derelinques nos in longitudine dierum ?
[21] Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ;
innova dies nostros, sicut a principio.
[22] Sed projiciens repulisti nos :
iratus es contra nos vehementer.