[1] Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti : [2] et erant continentes hunc modum : Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judæorum salutem. [3] Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. [4] Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. [5] Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi : [6] et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua : [7] Jerusalem autem sanctam esse, et liberam : et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi. [8] Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi. [9] Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. [10] Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. [11] Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam : [12] sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus : [13] et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum : [14] et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt : et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.[15] Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc : [16] Lucius consul Romanorum, Ptolemæo regi salutem. [17] Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum. [18] Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. [19] Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum : et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. [20] Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. [21] Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. [22] Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci, [23] et in omnes regiones : et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen. [24] Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum.[25] Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens : et conclusit Tryphonem, ne procederet : [26] et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa : [27] et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. [28] Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens : Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei : [29] fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. [30] Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ : [31] sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. [32] Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis. [33] Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. [34] Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum. [35] Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. [36] Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna. [37] Tryphon autem fugit navi in Orthosiada.[38] Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. [39] Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ : et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. [40] Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem. [41] Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex.