[1] Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos : et moverunt castra nocte, [2] ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito : et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. [3] Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum : [4] adhuc enim dispersus erat exercitus a castris. [5] Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit : et quærebat eos in montibus, quoniam dixit : Fugiunt hi a nobis. [6] Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant : [7] et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium. [8] Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis. [9] Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo. [10] Et nunc clamemus in cælum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie : [11] et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël. [12] Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso. [13] Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda. [14] Et congressi sunt : et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum. [15] Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. [16] Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum. [17] Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est, [18] et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. [19] Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte. [20] Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. [21] Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium. [22] Et fugerunt omnes in campum alienigenarum : [23] et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. [24] Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus. [25] Et facta est salus magna in Israël in die illa. [26] Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant. [27] Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.[28] Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos. [29] Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. [30] Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus. [31] Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus. [32] Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. [33] Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. [34] Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum. [35] Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.[36] Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. [37] Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. [38] Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. [39] Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum, [40] et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum. [41] Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. [42] Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei : [43] et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. [44] Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. [45] Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. [46] Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. [47] Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius : [48] et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus : et ædem, et atria sanctificaverunt. [49] Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. [50] Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo. [51] Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant. [52] Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni : [53] et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. [54] Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis. [55] Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis. [56] Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis. [57] Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas. [58] Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. [59] Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. [60] Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. [61] Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ.