[1] Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.[2] Audite, populi omnes,et attendat terra, et plenitudo ejus :et sit Dominus Deus vobis in testem,Dominus de templo sancto suo.[3] Quia ecce Dominus egredietur de loco suo,et descendet, et calcabit super excelsa terræ.[4] Et consumentur montes subtus eum,et valles scindentur sicut cera a facie ignis,et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.[5] In scelere Jacob omne istud,et in peccatis domus Israël.Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ?et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ?[6] Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro,cum plantatur vinea ;et detraham in vallem lapides ejus,et fundamenta ejus revelabo.[7] Et omnia sculptilia ejus concidentur,et omnes mercedes ejus comburentur igne,et omnia idola ejus ponam in perditionem,quia de mercedibus meretricis congregata sunt,et usque ad mercedem meretricis revertentur.[8] Super hoc plangam, et ululabo ;vadam spoliatus, et nudus ;faciam planctum velut draconum,et luctum quasi struthionum :[9] quia desperata est plaga ejus,quia venit usque ad Judam ;tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.[10] In Geth nolite annuntiare ;lacrimis ne ploretis ;in domo pulveris pulvere vos conspergite.[11] Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia :non est egressa quæ habitat in exitu :planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.[12] Quia infirmata est in bonum,quæ habitat in amaritudinibus ;quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.[13] Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis :principium peccati est filiæ Sion,quia in te inventa sunt scelera Israël.[14] Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth,domus mendacii in deceptionem regibus Israël.[15] Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ;usque ad Odollam veniet gloria Israël.[16] Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ;dilata calvitium tuum sicut aquila,quoniam captivi ducti sunt ex te.