[1] Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ !non est botrus ad comedendum,præcoquas ficus desideravit anima mea.[2] Periit sanctus de terra,et rectus in hominibus non est :omnes in sanguine insidiantur ;vir fratrem suum ad mortem venatur.[3] Malum manuum suarum dicunt bonum :princeps postulat, et judex in reddendo est ;et magnus locutus est desiderium animæ suæ,et conturbaverunt eam.[4] Qui optimus in eis est, quasi paliurus,et qui rectus, quasi spina de sepe.Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit :nunc erit vastitas eorum.[5] Nolite credere amico,et nolite confidere in duce :ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.[6] Quia filius contumeliam facit patri,et filia consurgit adversus matrem suam :nurus adversus socrum suam,et inimici hominis domestici ejus.[7] Ego autem ad Dominum aspiciam ;exspectabo Deum, salvatorem meum :audiet me Deus meus.[8] Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi :consurgam cum sedero in tenebris :Dominus lux mea est.[9] Iram Domini portabo,quoniam peccavi ei,donec causam meam judicet,et faciat judicium meum.Educet me in lucem :videbo justitiam ejus.[10] Et aspiciet inimica mea,et operietur confusione,quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ?Oculi mei videbunt in eam :nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.[11] Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ;in die illa longe fiet lex.[12] In die illa et usque ad te veniet de Assur,et usque ad civitates munitas,et a civitatibus munitis usque ad flumen,et ad mare de mari,et ad montem de monte.[13] Et terra erit in desolationem propter habitatores suos,et propter fructum cogitationum eorum.[14] Pasce populum tuum in virga tua,gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli.Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.[15] Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti,ostendam ei mirabilia.[16] Videbunt gentes,et confundentur super omni fortitudine sua.Ponent manum super os,aures eorum surdæ erunt.[17] Lingent pulverem sicut serpentes ;velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis.Dominum Deum nostrum formidabunt,et timebunt te.[18] Quis, Deus, similis tui,qui aufers iniquitatem,et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ?Non immittet ultra furorem suum,quoniam volens misericordiam est.[19] Revertetur, et miserebitur nostri ;deponet iniquitates nostras,et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.[20] Dabis veritatem Jacob,misericordiam Abraham,quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.