[1] Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. [2] Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat. [3] Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. [4] Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres. [5] Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. [6] Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. [7] Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda. [8] Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. [9] Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.