Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Paralipomenon II / Capitulum 4

[1] Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis[2] Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus[3] Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles : [4] et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum : posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari[5] Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas[6] Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur[7] Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris[8] Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum[9] Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quæ texit ære[10] Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem[11] Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei : [12] hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia[13] Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum[14] Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus : [15] mare unum, boves quoque duodecim sub mari[16] et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo[17] In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha[18] Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris[19] Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis : [20] candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo : [21] et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt[22] Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.