[1] Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.[2] Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :[3] congregans hominem et pecus,congregans volatilia cæli et pisces maris :et ruinæ impiorum erunt,et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.[4] Et extendam manum meam super Judamet super omnes habitantes Jerusalem :et disperdam de loco hoc reliquias Baal,et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;[5] et eos qui adorant super tecta militiam cæli,et adorant et jurant in Domino,et jurant in Melchom ;[6] et qui avertuntur de post tergum Domini,et qui non quæsierunt Dominum,nec investigaverunt eum.[7] Silete a facie Domini Dei,quia juxta est dies Domini :quia præparavit Dominus hostiam ;sanctificavit vocatos suos.[8] Et erit : in die hostiæ Domini,visitabo super principes,et super filios regis,et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;[9] et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa,qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.[10] Et erit in die illa, dicit Dominus,vox clamoris a porta piscium,et ululatus a Secunda,et contritio magna a collibus.[11] Ululate, habitatores Pilæ :conticuit omnis populus Chanaan,disperierunt omnes involuti argento.[12] Et erit in tempore illo :scrutabor Jerusalem in lucernis,et visitabo super viros defixos in fæcibus suis,qui dicunt in cordibus suis :Non faciet bene Dominus, et non faciet male.[13] Et erit fortitudo eorum in direptionem,et domus eorum in desertum :et ædificabunt domos, et non habitabunt ;et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.[14] Juxta est dies Domini magnus :juxta est, et velox nimis.Vox diei Domini amara :tribulabitur ibi fortis.[15] Dies iræ dies illa,dies tribulationis et angustiæ,dies calamitatis et miseriæ,dies tenebrarum et caliginis,dies nebulæ et turbinis,[16] dies tubæ et clangoris super civitates munitas,et super angulos excelsos.[17] Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci,quia Domino peccaverunt ;et effundetur sanguis eorum sicut humus,et corpora eorum sicut stercora.[18] Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eosin die iræ Domini :in igne zeli ejus devorabitur omnis terra,quia consummationem cum festinatione facietcunctis habitantibus terram.