[1] Væ provocatrix, et redempta civitas, columba ![2] non audivit vocem,et non suscepit disciplinam ;in Domino non est confisa,ad Deum suum non appropinquavit.[3] Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ;judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.[4] Prophetæ ejus vesani, viri infideles ;sacerdotes ejus polluerunt sanctum,injuste egerunt contra legem.[5] Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ;mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ;nescivit autem iniquus confusionem.[6] Disperdidi gentes,et dissipati sunt anguli earum ;desertas feci vias eorum,dum non est qui transeat ;desolatæ sunt civitates eorum,non remanente viro, neque ullo habitatore.[7] Dixi : Attamen timebis me,suscipies disciplinam ;et non peribit habitaculum ejus,propter omnia in quibus visitavi eam :verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.[8] Quapropter exspecta me, dicit Dominus,in die resurrectionis meæ in futurum :quia judicium meum ut congregem gentes,et colligam regna,et effundam super eos indignationem meam,omnem iram furoris mei :in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.[9] Quia tunc reddam populis labium electum,ut invocent omnes in nomine Domini,et serviant ei humero uno.[10] Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei ;filii dispersorum meorum deferent munus mihi.[11] In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis,quibus prævaricata es in me,quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ,et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.[12] Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum :et sperabunt in nomine Domini.[13] Reliquiæ Israël non facient iniquitatem,nec loquentur mendacium,et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,quoniam ipsi pascentur, et accubabunt,et non erit qui exterreat.[14] Lauda, filia Sion ; jubila, Israël :lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.[15] Abstulit Dominus judicium tuum ;avertit inimicos tuos.Rex Israël Dominus in medio tui :non timebis malum ultra.[16] In die illa dicetur Jerusalem :Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tuæ.[17] Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit :gaudebit super te in lætitia,silebit in dilectione sua,exsultabit super te in laude.[18] Nugas, qui a lege recesserant,congregabo, quia ex te erant :ut non ultra habeas super eis opprobrium.[19] Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo :et salvabo claudicantem,et eam quæ ejecta fuerat congregabo :et ponam eos in laudem, et in nomen,in omni terra confusionis eorum,[20] in tempore illo quo adducam vos,et in tempore quo congregabo vos.Dabo enim vos in nomen,et in laudem omnibus populis terræ,cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris,dicit Dominus.