Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Zacharias / Capitulum 2

[1] Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum[2] Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus[3] Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus : [4] et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus[5] Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.

[6] O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus,
quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
[7] O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :
[8] quia hæc dicit Dominus exercituum :
Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos :
qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :
[9] quia ecce ego levo manum meam super eos,
et erunt prædæ his qui serviebant sibi :
et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
[10] Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio,
et habitabo in medio tui, ait Dominus.
[11] Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa,
et erunt mihi in populum,
et habitabo in medio tui :
et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
[12] Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata,
et eliget adhuc Jerusalem.
[13] Sileat omnis caro a facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo.