[1] Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. [2] Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan ! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ! numquid non iste torris est erutus de igne ? [3] Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. [4] Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. [5] Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat. [6] Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens :[7] Hæc dicit Dominus exercituum :Si in viis meis ambulaveris,et custodiam meam custodieris,tu quoque judicabis domum meam,et custodies atria mea,et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.[8] Audi, Jesu sacerdos magne,tu et amici tui, qui habitant coram te,quia viri portendentes sunt :ecce enim ego adducam servum meum Orientem.[9] Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu :super lapidem unum septem oculi sunt :ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum,et auferam iniquitatem terræ illius in die una.[10] In die illa, dicit Dominus exercituum,vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.