[1] Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater : [2] eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. [3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes : [4] audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes [5] propter spem, quƦ reposita est vobis in cƦlis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii : [6] quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, [7] sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, [8] qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. [9] Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali : [10] ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei : [11] in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, [12] gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine : [13] qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suƦ, [14] in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum : [15] qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturƦ : [16] quoniam in ipso condita sunt universa in cƦlis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt : [17] et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.[18] Et ipse est caput corporis EcclesiƦ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens : [19] quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare : [20] et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quƦ in terris, sive quƦ in cƦlis sunt. [21] Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis : [22] nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso : [23] si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prƦdicatum est in universa creatura, quƦ sub cƦlo est, cujus factus sum ego Paulus minister.[24] Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quƦ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia : [25] cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quƦ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei : [26] mysterium, quod absconditum fuit a sƦculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, [27] quibus voluit Deus notas facere divitias gloriƦ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriƦ, [28] quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu : [29] in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.