Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Colossenses / Capitulum 2

[1] Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne : [2] ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu : [3] in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

[4] Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum[5] Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ[6] Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate[7] radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione[8] Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum : [9] quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter : [10] et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis : [11] in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi : [12] consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis[13] Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta : [14] delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci : [15] et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

[16] Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum : [17] quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi[18] Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ[19] et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei[20] Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ? [21] Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis : [22] quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum : [23] quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.