Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Colossenses / Capitulum 3

[1] Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : [2] quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram[3] Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo[4] Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria[5] Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus : [6] propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis : [7] in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis[8] Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro[9] Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis[10] et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum : [11] ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus[12] Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam : [13] supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos[14] Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis : [15] et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote[16] Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo[17] Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

[18] Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino[19] Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas[20] Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino[21] Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant[22] Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum[23] Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus : [24] scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite[25] Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.