Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Philippenses / Capitulum 1

[1] Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus[2] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

[3] Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri[4] semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens[5] super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc[6] Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu : [7] sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse[8] Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi[9] Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu : [10] ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi[11] repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

[12] Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii : [13] ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus[14] et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui[15] Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant : [16] quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum[17] Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis[18] Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo[19] Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi[20] secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem[21] Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum[22] Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro[23] Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius : [24] permanere autem in carne, necessarium propter vos[25] Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei : [26] ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

[27] Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii : [28] et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo : [29] quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : [30] idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.