Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Philippenses / Capitulum 4

[1] Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi[2] Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino[3] Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ[4] Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete[5] Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est[6] Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum[7] Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu[8] De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate[9] Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.

[10] Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis[11] Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse[12] Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati[13] Omnia possum in eo qui me confortat[14] Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ[15] Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli : [16] quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis[17] Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra[18] Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo[19] Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu[20] Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.

[21] Salutate omnem sanctum in Christo Jesu[22] Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt[23] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.