Polyglot Reader

Biblia Vulgata
ad Philippenses / Capitulum 2

[1] Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis : [2] implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes[3] nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes[4] non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

[5] Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : [6] qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo : [7] sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo[8] Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis[9] Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen : [10] ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum[11] et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

[12] Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini[13] Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate[14] Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus : [15] ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo[16] verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi[17] Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis[18] Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

[19] Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt[20] Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit[21] Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi[22] Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio[23] Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt[24] Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito[25] Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos : [26] quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum[27] Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem[28] Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim[29] Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ; [30] quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.