[1] Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ, [2] secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.[3] Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, [4] in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, [5] qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. [6] In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus : [7] ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi : [8] quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata : [9] reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum. [10] De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt : [11] scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias : [12] quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.[13] Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi : [14] quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis : [15] sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis : [16] quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. [17] Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. [18] Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis : [19] sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati : [20] præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, [21] qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo : [22] animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius : [23] renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum : [24] quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit. [25] Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.