[1] Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, [2] sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem : [3] si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. [4] Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum : [5] et ipsi tamquam lapides vivi superƦdificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. [6] Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur. [7] Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt Ʀdificantes : hic factus est in caput anguli, [8] et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. [9] Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. [10] Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.[11] Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quƦ militant adversus animam, [12] conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. [13] Subjecti igitur estote omni humanƦ creaturƦ propter Deum : sive regi quasi prƦcellenti : [14] sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum : [15] quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam : [16] quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiƦ libertatem, sed sicut servi Dei. [17] Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.[18] Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. [19] HƦc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. [20] QuƦ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hƦc est gratia apud Deum. [21] In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus : [22] qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus : [23] qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste : [24] qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiƦ vivamus : cujus livore sanati estis. [25] Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.