[1] Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. [2] In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. [3] Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi. [4] Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. [5] Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ? [6] Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei, [7] et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum : [8] dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum. [9] Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. [10] Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.[11] Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, [12] et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. [13] Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. [14] Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ? [15] Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. [16] Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.[17] Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus [18] (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt,super excelsa tua vulnerati.[19] Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt :quomodo ceciderunt fortes ?[20] Nolite annuntiare in Geth,neque annuntietis in compitis Ascalonis :ne forte lætentur filiæ Philisthiim ;ne exultent filiæ incircumcisorum.[21] Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos,neque sint agri primitiarum :quia ibi abjectus est clypeus fortium :clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.[22] A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum,et gladius Saul non est reversus inanis.[23] Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,in morte quoque non sunt divisi :aquilis velociores, leonibus fortiores.[24] Filiæ Israël, super Saul flete,qui vestiebat vos coccino in deliciis,qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.[25] Quomodo ceciderunt fortes in prælio ?Jonathas in excelsis tuis occisus est ?[26] Doleo super te, frater mi Jonatha,decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.Sicut mater unicum amat filium suum,ita ego te diligebam.[27] Quomodo ceciderunt robusti,et perierunt arma bellica ?