Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Regum II / Capitulum 8

[1] Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim[2] Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David serviens sub tributo[3] Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten[4] Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus[5] Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum[6] Et posuit David præsidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est[7] Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem[8] Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis[9] Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer[10] et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea : [11] quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat[12] de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba[13] Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus : [14] et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium : et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est[15] Et regnavit David super omnem Israël : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo[16] Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis : [17] et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba : [18] Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi : filii autem David sacerdotes erant.