[1] Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. [2] Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.[3] Deus fortis meus : sperabo in eum ;scutum meum, et cornu salutis meæ :elevator meus, et refugium meum ;salvator meus : de iniquitate liberabis me.[4] Laudabilem invocabo Dominum,et ab inimicis meis salvus ero.[5] Quia circumdederunt me contritiones mortis :torrentes Belial terruerunt me.[6] Funes inferni circumdederunt me :prævenerunt me laquei mortis.[7] In tribulatione mea invocabo Dominum,et ad Deum meum clamabo :et exaudiet de templo suo vocem meam,et clamor meus veniet ad aures ejus.[8] Commota est et contremuit terra ;fundamenta montium concussa sunt, et conquassata :quoniam iratus est eis.[9] Ascendit fumus de naribus ejus,et ignis de ore ejus vorabit :carbones succensi sunt ab eo.[10] Inclinavit cælos, et descendit :et caligo sub pedibus ejus.[11] Et ascendit super cherubim, et volavit :et lapsus est super pennas venti.[12] Posuit tenebras in circuitu suo latibulum,cribrans aquas de nubibus cælorum.[13] Præ fulgore in conspectu ejus,succensi sunt carbones ignis.[14] Tonabit de cælo Dominus,et excelsus dabit vocem suam.[15] Misit sagittas et dissipavit eos ;fulgur, et consumpsit eos.[16] Et apparuerunt effusiones maris,et revelata sunt fundamenta orbisab increpatione Domini,ab inspiratione spiritus furoris ejus.[17] Misit de excelso, et assumpsit me,et extraxit me de aquis multis.[18] Liberavit me ab inimico meo potentissimo,et ab his qui oderant me :quoniam robustiores me erant.[19] Prævenit me in die afflictionis meæ,et factus est Dominus firmamentum meum.[20] Et eduxit me in latitudinem :liberavit me, quia complacui ei.[21] Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam :et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.[22] Quia custodivi vias Domini,et non egi impie a Deo meo.[23] Omnia enim judicia ejus in conspectu meo,et præcepta ejus non amovi a me.[24] Et ero perfectus cum eo,et custodiam me ab iniquitate mea.[25] Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam,et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.[26] Cum sancto sanctus eris,et cum robusto perfectus.[27] Cum electo electus eris,et cum perverso perverteris.[28] Et populum pauperem salvum facies :oculisque tuis excelsos humiliabis.[29] Quia tu lucerna mea, Domine,et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.[30] In te enim curram accinctus :in Deo meo transiliam murum.[31] Deus, immaculata via ejus ;eloquium Domini igne examinatum :scutum est omnium sperantium in se.[32] Quis est Deus præter Dominum,et quis fortis præter Deum nostrum ?[33] Deus qui accinxit me fortitudine,et complanavit perfectam viam meam.[34] Coæquans pedes meos cervis,et super excelsa mea statuens me ;[35] docens manus meas ad prælium,et componens quasi arcum æreum brachia mea.[36] Dedisti mihi clypeum salutis tuæ,et mansuetudo tua multiplicavit me.[37] Dilatabis gressus meos subtus me,et non deficient tali mei.[38] Persequar inimicos meos, et conteram,et non convertar donec consumam eos.[39] Consumam eos et confringam, ut non consurgant :cadent sub pedibus meis.[40] Accinxisti me fortitudine ad prælium :incurvasti resistentes mihi subtus me.[41] Inimicos meos dedisti mihi dorsum ;odientes me, et disperdam eos.[42] Clamabunt, et non erit qui salvet ;ad Dominum, et non exaudiet eos.[43] Delebo eos ut pulverem terræ ;quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.[44] Salvabis me a contradictionibus populi mei ;custodies me in caput gentium :populus quem ignoro serviet mihi.[45] Filii alieni resistent mihi ;auditu auris obedient mihi.[46] Filii alieni defluxerunt,et contrahentur in angustiis suis.[47] Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.[48] Deus qui das vindictas mihi,et dejicis populos sub me.[49] Qui educis me ab inimicis meis,et a resistentibus mihi elevas me :a viro iniquo liberabis me.[50] Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,et nomini tuo cantabo :[51] magnificans salutes regis sui,et faciens misericordiam christo suo David,et semini ejus in sempiternum.