[1] Anno decimoseptimo Phacee filii Romeliæ, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda. [2] Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus, [3] sed ambulavit in via regum Israël : insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël. [4] Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.[5] Tunc ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ rex Israël, in Jerusalem ad præliandum : cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. [6] In tempore illo restituit Rasin rex Syriæ, Ailam Syriæ, et ejecit Judæos de Aila : et Idumæi venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc.[7] Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens : Servus tuus, et filius tuus ego sum : ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me. [8] Et cum collegisset argentum et aurum quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. [9] Qui et acquievit voluntati ejus : ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen : Rasin autem interfecit. [10] Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum : cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus. [11] Exstruxitque Urias sacerdos altare : juxta omnia quæ præceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco. [12] Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud : ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum, [13] et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum quæ obtulerat super altare. [14] Porro altare æreum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini : posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem. [15] Præcepit quoque rex Achaz Uriæ sacerdoti, dicens : Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum : et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes : altare vero æreum erit paratum ad voluntatem meam. [16] Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Achaz. [17] Tulit autem rex Achaz cælatas bases, et luterem qui erat desuper : et mare deposuit de bobus æreis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. [18] Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo : et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum. [19] Reliqua autem verborum Achaz quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? [20] Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.